SAHINUS

SAHINUS
SAHINUS
salconum species; ex Sacrorum genere, nisi quod est srigidioris et siccioris temper amenti, ac proinde motus eius maxime valet ex alto in inferiora. Unde est, quod in praedam suam descendit absque ullo circuitu. Et quamvis naturâ torpeat et remissus sit, tamen tantô impetu serlur ad aucupium, ut quandoque semet in terrampraecipiti lapsu deiciat,
et moriatur. Ossa tamen habet duriara, quam rapacium ullus alius, Sunt qui nomen Sahin stater am signisicare asserunt; quia nec tantillum fanis, nec tantillum saturitatis potest ferre haec avis. Laudatissimus in eo genere, qui capite est magnô, amplis oculis, latô pectore, plenâ pectoris summi parte, media lata densis coxis, brevibus brachiis, paucis plumis, tenui caudâ. Si cum his notis robustas alas habeat, nibil erit praestantius et grues venabitur atque alias aves huiusmodi, Damir Scriptor Arabs. Alkazninius ex eadem gente, avem esse columbis maxime inimicam, quae visô illô, licet volatu superent, statim tamen prae metu debilitentur, uti ovis lupô et mures fele conspectâ: eandem, cum testudo ei tergum obvertat, eam arreptam attollere in sublime et in durum lapidem im pingere, ut confractam comedat, addit. Primum autem huius aucupii auctorem iidem Scriptores Constantinum Romanum Imperatorem faciunt, eum sahinos habuisse supra caput suum volare edoctos et umbram ipsi facere, ne a Solis aestu torreretur, referentes. Thuanus hanc avem, postquam Peregrinum vocari dixit, sic describit, Rei Accipitrariae
l. 1. p. 14.
------ magnum caput, ardua cervix,
Depressus vertex: hinc candida linea utrumque
Per tempus transversa coit, patulumque coronal
Culmen, et in ramos plures cervice reflexa,
Tandem abit, artifici praecingens colla catena.
Immane haud ita corpus; at illi longaque coxa.
Subtilesque alae, brevia illi crura, brevisque
Cauda per adversum celeris regit aera nisus etc.
apud Sam. Bochartum Hieroz. Parte poster. l. 2. c. 23.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужна курсовая?

Look at other dictionaries:

  • AUCUPIUM — venationis est genus, quod circa volatilia occupatur: estque vel vile vel nobile. Illud, cum aves illectae superfusis retibus includuntur, aut virgis vilcatis detinentur: quod proin, utpote sordidum et illiberalis otii negotium, Platonis legibus… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • FALCO — sen Accipiter, futuri maximi boni spem certam, in auguriis olim faciebat: Unde Darius, paulo ante quam Persico potiretur regno, accipitrum duo paria vulturem vellicantium conspectu, spem futurae magnitudinis animo concepisse legitur apud Herod.… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”